- SURSUM
- SURSUMpro susvorsum, Graece ἄνω, Salmas. ad Solin. p. 786. Apud Veteres Laconicae claves, quibus conclavium et interiorum comus membrorum fores, praeter pessulos obicibus ferreis munitae, aperiebantur, non circumagebantur intra claustrum, uti nostrae solent, sed sursum impulsae pessulum posti impactum ferrataque claustra succutiebant, donec ex uncinis, quibus iniecta erant, exirent, ac removebant sicque, ἀνακόπτουσαι καὶ ἀνακρούουσαι τοὺς σιδηροῦς ὀχεῖς, fores pandi faciebant, ἀνακρουςτικαὶ hinc appellatae. Habebant nempe claves huiusmodi scapum rectum, et supra transversariam virgulam aliquor dentibus divisam, tridentis instar, qualibus hodieque Carthusianorum familiae in sui Monasterii conclavibus utuntur. Vide huiusmodi antiquae clavis iconem, apud eundem p. 932. At βαλανἀγραι, alterum antiquarum clavium genus, unicô dente constantes et longiores, in βάλανον seu glandem ferream, immissae, eam ex sera sursum trahebant, quod ἀναςπᾷν Graeci vocavêre. Vide supra in his vocibus. Sed et sursum versus texendi modus omnibus gentibus, praeterquam Aegyptiis, usitatus, memoratur Herodoto l. 2. Γ᾿φαίνουσί οἱ μὲν ἄλλοι ἄνω την` κρόκην ὠθέοντες, Αἰγύπτιοι δε κάτω. Nempe apud coteras gentes, cum trama vel fila infra essent, in superioribus exebant vestimentum: et sic trama semper pectine sursum ducebatur et trudebatur, atque id ἄνω ὐφαίνειν sursum versus, vel in altitudinem texere, vocabant. Contrariô modô Aegyptii, ex superioribus, ubi erant fila vellicia, ad inferiora, ubi vestimentum vel tela inerat, procedebant, quam in rem insignis est locus Theophylacti in Euang. adductus Casaubono exerc. XVI. num. 84. de quo infra videbimus. Hinc ἀνακρουςτὰ hôc genere texta, namque et ἀνακρούειν dicebant de hoc genere texturae, quod sursum fiebat: Latine recta. Unde fasciae pectorales, seu potius capitales, sic texi solitae, recta reticula Festo, et tunicae vectae etc. Fiebat autem textura huiusmodi a stantibus, cum contra Aegyptii sederent: quam consuetudinem postea Graeci sequuti sunt, veteri more apud solos linteones retentô. Porro non pectine, sed spathâ telam percutiebant, qui stantes texere soliti sunt etc. Qua de re vide plura apud Salmas. ad Vopisc. in Aureliano, c. 46. et hîc passim, inprimis ubi de Texendi ratione seu Textoria Arte: uti de more holocausta sursum tollendi, apud Israelitas supra, voce Aeneus serpens.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.